name:Amore Christi nobilis; office-part:Hymnus; mode:2; transcriber:Abbaye de Rieunette; commentary:27 dec. St John; %% \textcolor{red}{A}(c4h)mó(hhg)re(ed) Chris(g)ti(hj) nó(ji)bi(hi)lis(i) \textcolor{red}{*} (,) et(k) fí(k)li(i)us(j) To(h)ní(ih)tru(gh)i,(h) (;) ar(k)cá(k)na(i) Io(k)án(klk)nes(j) De(ih)i,(g) (,) fa(i)tu(jk) re(i)ve(ji)lá(h)vit(ih) sa(gh)cro.(h) (::) Captis solébat píscibus patris senéctam páscere, turbánte, dum natat salo, immóbilis fide stetit. Hamum profúndo mérserat, piscátus est Verbum Dei : iactávit undis rétia, vitam levávit hóminum. Piscis bonus pia est Fides mundi supernátans salum, subníxa Christi péctore, Sancto locúta Spíritu : « In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in princípio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt. » Sed ipse laude résonet et laureátus Spíritu scriptis coronétur suis. Commúne multis pássio, cruórque delíctum lavans; hoc morte præstat mártyrm, quod fecit esse mártyres. Vinctus tamen ab ímpiis, calénte olívo dícitur tersísse mundo púlverem, stetísse victor ǽmuli. Glória tibi, Dómine, glória Unigénito, una cum Sancto Spíritu in sempitérna sǽcula. Amen.