History - Laudes Crucis Attollamus
Jan 08, 2019 (Alanl399)
gabc_verses
1.Laudes crucis attollamus, nos qui crucis exultamus speciali gloria. Nam in cru ce triumphamus, hostem ferum superamus vitali viĉtoria.
2. Dulce melos langat celos, dulce lignum dulci dignum credimus melodia; Voce vita non discordet: cum vox vitam non remordet, dulcis est simphonia.
3. Servi crucis crucem laudent qui per crucem sibi gaudent vite dari munera; Dicant omnes et dicant singuli: Ave, salus totius saeculi, arbor salutifera.
4. O quam felix, quam preclara haec salutis fuit ara, rubens agni sanguine Agni sine macula qui mundavit saecula ab antiquo crimine!
5. Haec est scala peccatorum per quam Christus rex caelorum ad se traxit omnia; Forma cuius hoc ostendit que terrarum comprehendit quatuor confinia.
6. Non sunt nova sacramenta nec recenter est inventa crucis haec religio: Ista dulces a quas fecit per hanc silex aquas iecit Moysis officio.
7. Nulla salus est in domo nisi cruce munit homo superliminaria; Neque sensit gladium nec amisit filium quisquis egit talia.
8. Ligna legens in Sarepta spem salutis est adepta pauper muliercula; Sine lignis fidei nec lechytus olei valet, nec farinula.
9. Roma naves universas in profundum vidit mersas una cum Maxentio; Fusi Traces cesi Perse sed et partis dux adverse viĉtus ab Eraclio.
10. In scripturis sub figuris ista latent sed iam patent crucis beneficia; Reges credunt, hostes cedunt, sola cruce, Christo duce hostis fugat milia.
11. Ista suos fortiores semper facit et viĉtores, morbos sanat et languores, reprimit demonia; Dat captivis libertatem, vite confert novitatem, ad antiquam dignitatem crux reduxit omnia.
12. О crux, lignum triumphale, mundi vera salus, vale, inter ligna nullum tale, fronde, flore, germine; Medicina christiana, salva sanos, egros sana, quod non valet vis humana fit in tuo nomine.
13. Adsistentes crucis laudi, consecrator crucis, audi, atque servos tue crucis post hanc vitam vere lucis transfer ad palatia; Quos tormento vis servire, fac tormenta non sentire, sed cum dies erit ire, nobis confer et largire sempiterna gaudia. Amen.
initial
21