History - Orbe qui Præsul

Jun 29, 2020 (octaviusarc)

Added Hymn verses

tex_verses
Véstibus donas própriis egéntem, dum riget totis fera bruma castris, quas ad ornátum sibi vult decéntem Christus in astris. Iam status sordet tibi militáris, et calet pectus melióre flamma: tu sacer Christo sacra destináris miles ad arma. Hoste cum multo subeúnda pugna, Mille cum monstris, vitiísque mille; ne qua commíssum fériat malígna pestis ovíle. Tu simul morbis medicína cunctis, cómprimis mortem, retinésque vinctam, et potes rursum túmulo sepúltis réddere vitam. Trínitas, unum veneránda numen, da tuæ laudis decus ad perénne, dulce Martíni celebráre nomen tempus in omne. Amen.